- RHIZOPHAGI
- RHIZOPHAGIpopuli Aethiopiae inter Astapum et Astaboram fluv. in Moroe insula, Elii Straboni. Apud Aelianum in India ad Astaboram ponuntur. Sed ibi Meroe legendum. Nic. Lloydius. Eos e paludibus suis alio migrare coegisse κωνώπια τινα ἐκπληκτικὰ, culices quosdam terribiles, totamque regionem mansisse desertam, docet Aelian. l. 10. c. 40. Quod Myusiis quoque accidisse, legas apud Pausaniam in Achaicis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.